19 Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna. 1 Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim: 2 et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat. 3 Et visum est aliud signum in cælo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus ejus diademata septem, 4 et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. 5 Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus, 6 et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.
10 Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.
20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, 21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. 22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. 24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. 25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. 26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat:
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda: 40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. 41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: 42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. 45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. 46 Et ait Maria:
Magnificat anima mea Dominum:
47
et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49
quia fecit mihi magna qui potens est:
et sanctum nomen ejus,
50
et misericordia ejus a progenie in progenies
timentibus eum.
51
Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.
52
Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.
53
Esurientes implevit bonis:
et divites dimisit inanes.
54
Suscepit Israël puerum suum,
recordatus misericordiæ suæ:
55
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini ejus in sæcula.
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.