10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: 11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. 12 Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. 13 Et dixit:
Audite ergo, domus David.
Numquid parum vobis est molestos esse hominibus,
quia molesti estis et Deo meo?
14
Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum:
ecce virgo concipiet, et pariet filium,
et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. 5 Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: 6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. 7 Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. 8 Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, 9 tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. 10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, 27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. 28 Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.