Wednesday in the Third Week of Advent

Index

Isaiah 45:6-45:8,45:18,45:21-45:25

6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente,

quoniam absque me non est:
ego Dominus, et non est alter:

7 formans lucem et creans tenebras,
faciens pacem et creans malum:
ego Dominus faciens omnia hæc.

8 Rorate, cæli, desuper,
et nubes pluant justum;
aperiatur terra, et germinet Salvatorem,
et justitia oriatur simul:
ego Dominus creavi eum.

18 Quia hæc dicit Dominus
creans cælos,
ipse Deus formans terram
et faciens eam, ipse plastes ejus;
non in vanum creavit eam:
ut habitaretur formavit eam:
Ego Dominus, et non est alius.

21 Annuntiate, et venite,
et consiliamini simul.
Quis auditum fecit hoc ab initio,
ex tunc prædixit illud?
numquid non ego Dominus,
et non est ultra deus absque me?
Deus justus, et salvans non est præter me.

22 Convertimini ad me, et salvi eritis,
omnes fines terræ,
quia ego Deus, et non est alius.

23 In memetipso juravi;
egredietur de ore meo justitiæ verbum,
et non revertetur:
quia mihi curvabitur omne genu,
et jurabit omnis lingua.

24 Ergo in Domino, dicet,
meæ sunt justitiæ et imperium;
ad eum venient, et confundentur
omnes qui repugnant ei.

25 In Domino justificabitur, et laudabitur
omne semen Israël.

Luke 7:18-7:23

18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. 19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? 21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) 22 Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.


fideidepositum.org