1
Væ provocatrix, et redempta civitas, columba!
2
non audivit vocem,
et non suscepit disciplinam;
in Domino non est confisa,
ad Deum suum non appropinquavit.
9
Quia tunc reddam populis labium electum,
ut invocent omnes in nomine Domini,
et serviant ei humero uno.
10
Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei;
filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
11
In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis,
quibus prævaricata es in me,
quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ,
et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.
12
Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum:
et sperabunt in nomine Domini.
13
Reliquiæ Israël non facient iniquitatem,
nec loquentur mendacium,
et non invenietur in ore eorum lingua dolosa,
quoniam ipsi pascentur, et accubabunt,
et non erit qui exterreat.
28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. 29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit. 30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit: 31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. 32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.