1
Lætabitur deserta et invia,
et exsultabit solitudo,
et florebit quasi lilium.
2
Germinans germinabit, et exsultabit
lætabunda et laudans:
gloria Libani data est ei,
decor Carmeli et Saron;
ipsi videbunt gloriam Domini,
et decorem Dei nostri.
3
Confortate manus dissolutas,
et genua debilia roborate.
4
Dicite pusillanimis:
Confortamini, et nolite timere:
ecce Deus vester ultionem adducet retributionis;
Deus ipse veniet, et salvabit vos.
5
Tunc aperientur oculi cæcorum,
et aures surdorum patebunt;
6
tunc saliet sicut cervus claudus,
et aperta erit lingua mutorum:
quia scissæ sunt in deserto aquæ,
et torrentes in solitudine;
10
Et redempti a Domino convertentur,
et venient in Sion cum laude,
et lætitia sempiterna super caput eorum:
gaudium et lætitiam obtinebunt,
et fugiet dolor et gemitus.
7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. 8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. 9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. 10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? 4 Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis. 5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
7 Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? 8 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9 Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
1
Spiritus Domini super me,
eo quod unxerit Dominus me;
ad annuntiandum mansuetis misit me,
ut mederer contritis corde,
et prædicarem captivis indulgentiam,
et clausis apertionem;
2
ut prædicarem annum placabilem Domino,
et diem ultionis Deo nostro;
ut consolarer omnes lugentes,
10
Gaudens gaudebo in Domino,
et exsultabit anima mea in Deo meo,
quia induit me vestimentis salutis,
et indumento justitiæ circumdedit me,
quasi sponsum decoratum corona,
et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
11
Sicut enim terra profert germen suum,
et sicut hortus semen suum germinat,
sic Dominus Deus germinabit justitiam
et laudem coram universis gentibus.
16 Semper gaudete. 17 Sine intermissione orate. 18 In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. 19 Spiritum nolite extinguere. 20 Prophetias nolite spernere. 21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete. 22 Ab omni specie mala abstinete vos. 23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. 24 Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet.
6 Fuit homo
missus a Deo,
cui nomen erat Joannes.
7
Hic venit in testimonium
ut testimonium perhiberet de lumine,
ut omnes crederent per illum.
8
Non erat ille lux,
sed ut testimonium perhiberet de lumine.
19
Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
20
Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus.
21
Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.
22
Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
23
Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
24
Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.
25
Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
26
Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
27
Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
28
Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
14 Lauda, filia Sion; jubila, Israël:
lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.
15
Abstulit Dominus judicium tuum;
avertit inimicos tuos.
Rex Israël Dominus in medio tui:
non timebis malum ultra.
16
In die illa dicetur Jerusalem:
Noli timere; Sion: Non dissolvantur manus tuæ.
17
Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit:
gaudebit super te in lætitia,
silebit in dilectione sua,
exsultabit super te in laude.
18
Nugas, qui a lege recesserant,
congregabo, quia ex te erant:
ut non ultra habeas super eis opprobrium.
4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. 5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. 6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. 7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
10 Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus? 11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. 12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? 13 At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis. 14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris. 15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, 16 respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: 17 cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. 18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.