1
Hæc dicit Dominus:
Custodite judicium, et facite justitiam,
quia juxta est salus mea ut veniat,
et justitia mea ut reveletur.
2
Beatus vir qui facit hoc,
et filius hominis qui apprehendet istud,
custodiens sabbatum ne polluat illud,
custodiens manus suas ne faciat omne malum.
3
Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens:
Separatione dividet me Dominus a populo suo;
et non dicat eunuchus:
Ecce ego lignum aridum.
6
Et filios advenæ, qui adhærent Domino,
ut colant eum, et diligant nomen ejus,
ut sint ei in servos;
omnem custodientem sabbatum ne polluat illud,
et tenentem fœdus meum;
7
adducam eos in montem sanctum meum,
et lætificabo eos in domo orationis meæ;
holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo,
quia domus mea domus orationis vocabitur
cunctis populis.
8
Ait Dominus Deus,
qui congregat dispersos Israël:
Adhuc congregabo ad eum
congregatos ejus.
33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. 34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis. 35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. 36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: