Thursday in the First Week of Advent

Index

Isaiah 26:1-26:6

1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda:
Urbs fortitudinis nostræ Sion; salvator ponetur in ea
murus et antemurale.

2 Aperite portas, et ingrediatur gens justa,
custodiens veritatem.

3 Vetus error abiit: servabis pacem;
pacem, quia in te speravimus.

4 Sperastis in Domino in sæculis æternis;
in Domino Deo forti in perpetuum.

5 Quia incurvabit habitantes in excelso;
civitatem sublimem humiliabit:
humiliabit eam usque ad terram,
detrahet eam usque ad pulverem.

6 Conculcabit eam pes,
pedes pauperis, gressus egenorum.

Matthew 7:21,7:24-7:27

21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. 24 Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, 25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. 26 Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam: 27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.


fideidepositum.org