1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
2
Et erit in novissimis diebus:
præparatus mons domus Domini
in vertice montium,
et elevabitur super colles;
et fluent ad eum omnes gentes,
3
et ibunt populi multi, et dicent:
Venite, et ascendamus ad montem Domini,
et ad domum Dei Jacob;
et docebit nos vias suas,
et ambulabimus in semitis ejus,
quia de Sion exibit lex,
et verbum Domini de Jerusalem.
4
Et judicabit gentes,
et arguet populos multos;
et conflabunt gladios suos in vomeres,
et lanceas suas in falces.
Non levabit gens contra gentem gladium,
nec exercebuntur ultra ad prælium.
5
Domus Jacob, venite,
et ambulemus in lumine Domini.
11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. 12 Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. 13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: 14 sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis: 38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, 39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. 40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. 41 Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. 43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
16 Tu enim pater noster:
et Abraham nescivit nos,
et Israël ignoravit nos:
tu, Domine, pater noster,
redemptor noster, a sæculo nomen tuum.
17
Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis;
indurasti cor nostrum ne timeremus te?
Convertere propter servos tuos,
tribus hæreditatis tuæ.
19
Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri,
neque invocaretur nomen tuum super nos.
2
sicut exustio ignis tabescerent,
aquæ arderent igni:
ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis;
a facie tua gentes turbarentur.
3
Cum feceris mirabilia, non sustinebimus;
descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
4
A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt;
oculus non vidit, Deus, absque te,
quæ præparasti exspectantibus te.
5
Occurristi lætanti, et facienti justitiam;
in viis tuis recordabuntur tui.
Ecce tu iratus es, et peccavimus;
in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
6
Et facti sumus ut immundus omnes nos,
et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ;
et cecidimus quasi folium universi,
et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.
7
Non est qui invocet nomen tuum;
qui consurgat, et teneat te.
Abscondisti faciem tuam a nobis,
et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: 5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. 6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: 7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, 8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. 9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
33 Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. 34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet, 35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), 36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.
14
Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et suscitabo verbum bonum quod locutus sum
ad domum Israël et ad domum Juda.
15
In diebus illis et in tempore illo
germinare faciam David germen justitiæ,
et faciet judicium et justitiam in terra:
16
in diebus illis salvabitur Juda,
et Jerusalem habitabit confidenter:
et hoc est nomen quod vocabunt eum:
Dominus justus noster.
12 Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis: 13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen. 1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. 2 Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.
25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum: 26 arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur: 27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. 34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ. 36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.